monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 0, 11
ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obscenum nomen imposuit; ille Sparso dixit scholam communem cum rhetore quodam, (declamatore subtili sed arido,) habenti: tu potes controversiam intellegere, qui non intellegis te laterem lavare? SPARSUS autem dicebat valenter sed dure. ad imitationem se Latronis derexerat nec tamen umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret. utebatur suis verbis, Latronis sententiis.